Guardians of Latin
I discovered this group a long time ago and forgot to post about them. These days, I have Latin on the brain, and I came across them again. Here is a sampling from their constitution:
Familia Sancti Hieronymi
Constitutio
Sub tutela Beatissimae Virginis Mariae, Dei Matris almae,
et sub protectione omnium Angelorum et Sanctorum, et
sub speciali invocatione
SANCTI HIERONYMI
quem nobis in Patronum ac patrem seligimus spiritualem,
cum fuerit Summo Pontifici sincerrime deditus
Fidei Catholicae defensor acerrimus
in exponendis Sacris Scripturis doctor eximius
vitae spiritualis verbo et opere magister praeclarus
atque Latinitatis Ecclesiasticae auctor uberrimus,
in festo Beatissimae Virginis Mariae de Monte Carmelo
die 16 mensis Julii A.D. 1989 nos infrascripti condidimus consociationem quam
FAMILIAM SANCTI HIERONYMI
appellare voluimus
Caput I ) DE CONSOCIATIONIS FINE
Cujus consociationis membra fieri possunt omnia fidei Romanae Catholicae homines, qui una nobiscum in hunc finem sibi constituendum consentiant, ut
1.Sincerum amorem erga Summum pontificem et filialem oboedientiam
erga ejus Supremum Magisterium Ecclesiasticum profiteantur;
2.Vitam spiritualem quae ad intimam cum Deo unionem conducit
secundum tot Sanctorum doctrinam et eorum vestigia sequentes
intense et fideliter colant;
3.Linguam Latinam vivam, Romanae Ecclesiae propriam, sedulo
studio et cotidianis exercitiis ita discere satagant, ut tandem
facile et expedite tum Latine scripta legere, cum et cogitare
et loqui et scribere Latine valeant.

0 Comments:
Post a Comment
Subscribe to Post Comments [Atom]
<< Home